Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

1 In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.
1 Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi