Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

4 Duo vero sub ictu calvariae pericula sunt; ne vel findatur, vel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse compressae, vel quia altera super alteram excessit; vel etiam quia vehementer se rursus commiserunt. Ex quo evenit, ut humor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat; ac sic eam irritet, et graves inflammationes moveat. At ubi medium desedit, eamdem cerebri membranam os urget: interdum etiam ex fractura quibusdam velut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, pianoplano scalpro excidere: quo sublato, jam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se comprimuntur, a latere ejus, interposito digiti spatio, terebra foramen faciendum est: ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus, ad similitudinem litterae V sic, ut vertex ejus a foramine, basis a rima sit. Quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debet: ita nihil latens in eo osse cavum est, abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est: sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est. Deinde in eo, quod desedit, juxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt, si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; septaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat, imaque pars ejus intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Deinde, si qua labant, et ex facili removeri possunt, forcipeforfice ad id facto colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestant: si id ex facili fieri non potest, subjicienda lamina est, quam custodem ejus membranae esse proposui (p. 332, 1. 9–10); et super eam, quidquid spinosum est, et intus eminet, excidendum est: eademque lamina, quidquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut, qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur: qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamentis tempore excidant; spatiumque inter haec satis illis magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit, eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est; ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur: tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est,mollitum, ipsi membranae imponendum est: ceteraque eodem modo facienda sunt quae ad linteolum illitum, et lanam succidam pertinent: collocandusque is loco tepido; et curandum quotidie vulnus; bis etiam aestate. Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida: si usque eo tumebit ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula, vel folia vitis contrita et cum recenti vel butyro vel adipe anserina mixta; cervixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. Ac si parum pura membrana videbitur, par modus ejus emplastri et mellis miscendus erit: idque superinfundendum: ejusque continendi causa unum aut alterum linamentum injiciendum, et super linteolo, cui emplastrum illitum sit, contegendum. Ubi pura membrana est, eadem ratione adjiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat. Quod ad abstinentiam vero, et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in vulneribus praecepi, servanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars afficitur. Quin etiam, quum jam non solum sustineri, sed ali quoque cibis oportebit, tamen erunt vitanda quaecumque mandenda sunt: item fumus, et quidquid excitat sternutamentum. Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facialsfacilis motus maxillae atque cervicis. Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem quae in ceteris vulneribus vel salutaria, vel mortifera sunt. Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana; vel si os eo loco duplex est, inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa vacuum est, replet: nonnumquam etiam super calvariam excrescit. Quod si incidit, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat et cohibeat: eaque superdanda, quae ad cicatricem perducant. omnibusque ea locis commode inducitur, excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est. Ibi enim vix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio: quae linteolo medicamentum habente contegenda est. Illa utique, capite fracto, servanda sunt, ut, donec jam valida cicatrix sit, vitentur sol, venus, frequens balneum, major vini modus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi