Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

1 Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebris quattuor et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum uersum * Tuberi exasperatur secunda, superiori parte * inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis ceruici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti ualentesque nerui collum continerent, quos ΤΕΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur. Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi