Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

1 Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, interdum tamen supra infraue eum se ostendit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi