Kitap 8
10
Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt, adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est.