Kitap 8
10
Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Vmerus uero quoque in periculum uenit, sed facilius conseruatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendum; * est alienum; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt; maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum nutriendumque est. Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si breuius, limandum et utrumque scalpro leuandum; tum ipsum recondendum est. Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.