Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

10 Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. Fasceis uero, si medium aut imum os fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi