Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

19 At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibusHipp. Dearti. § §29 et 80. Sed in his extendendis non aeque vi opus est; quum et articuli breviores, et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem partem exciderunt; tum jam palma compelli; at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui. Potest tamen conditus articulus medius, aut summus canaliculo aliquo contineri.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi