Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

1 Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Iuxtaque ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo †fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi