Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

5 Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi adversum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fovendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt.
5 Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo vinculo deligandum est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi