Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

4 Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta; ceruixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Vbi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi