Kitap 8
1
Caput autem spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor et viginti. Septem in cervice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes brevesque ab utroque latere processus duos exigunt: mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit: circa quoque per duos processus tenuibus cavis perviae, per quae a membrana cerebri similes membranulae deducuntur. Omnesque vertebrae, exceptis tribus summis, a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentes sinus habent: ab inferiore alios deorsum versus processus exiguntLocus hic maxime vexatus, mihi videtur integerrimus si ad simias specto.). Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis ejus processibus; quo fit, ut caput sursum deorsum versum tuberibus exasperetur; secunda superiori parti inferiori. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur: ita superior ei summae circumdata in later quoque caput moveri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit: ex quo facilis cervici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos τένοντασ Graeci appellant: siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Jamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit. Ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus quos utrimque habent, superiores accipiunt; multisque nervis et multa cartilagine continentur. Ac sic uno flexu modico in pronum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur. Infra cervicem vero summa costa contra humerum sita est. Inde sex inferiores usque ad imum pectus proveniunt: eaeque, primis partibus rotundae, et leniter quasi capitulatae, vertebrarum transversis processibus ibi quoque paulum sinuatis, inhaerent: inde latescunt, et in exteriorem partem recurvatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. Quod valens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum, et a praecordiis, jam ipsum quoque cartilagine mollitum, terminatur. Sub costis vero prioribus quinque, quas νόθασ Graeci nominant, breves tenuioresque, atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae, extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his, majore jam parte nihil, nisi cartilago est. Rursus a cervice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, ὠμοπλάτασ Graeci nominant. Ea in summis verticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque, in imo cartilaginosa, posteriore parte velut innatant; quoniam, nisi in summo nulli ossi inhaerescunt. Ibi vero validis musculis nervisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius, quam ubi ea media est, os excrescitacromion spinaque scapulae, ibi quidem tenue, procedens vero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curvatum, quod altera verticis parte modice intumescens, sustinet jugulum. Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur.