Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

10 Una fasciaa, brachium amplexa, ex cervice ipsius, id sustinet: alterab, ab altera parte super caput data, ibi accipit nodum: tertiac vincto imo humero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus ejus inter se vinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascia, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter humerus ducendus est, dextro, si sinister, sinistro brachio, demissum inter femina ejus baculumA tenet: medicus super eam fasciam, de qua tertio loco dixi, plantam injicit dextram, si sinister; sinistram, si dexter humerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus: quo fit, ut leniter humerus extendatur. Fasciis vero, si medium aut imum os fractum est, brevioribus opus est; si summum, longioribus: ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Protinus vero brachium, quum deligatur, sic inclinandum est; idque efficit, ut ante fascias quoque sic figurandum sit; ne postea suspensum aliter atque quum deligabatur, humerum inclinetcf. Hipp. De fract. 8. Brachioque suspenso, ipse quoque humerus ad latus leniter deligandus est: per quae fit, ut minime moveatur: ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Quum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent; a lacerto breviores: sub ala brevissimae: saepiusque eae resolvendae sunt, ubi in vicinia cubiti humerus fractus est; ne ibi nervi rigescant, et inutile brachium efficiant. Quoties solutae sunt, fractura manu continenda; cubitus aqua calida fovendus, et molli cerato perfricandus; ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi