Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

10 Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt humeri et femoris: communia etiam quaedam humeris, brachiis, feminibus, cruribus, digitis. Siquidem ea minime periculose media franguntur: quo propior fractura capiti vel superiori vel inferiori est, eo pejor est: nam et majores dolores adfert, et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex, transversa: pejor ubi obliqua, atque ubi multa fragmenta: pessima, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent: multo saepius excidunt, aliudque super aliud effertur: idque ante omnia considerari debet; et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si vero non adversa, sed obliqua junguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero brevius est, et musculi ejus tument. Ergo, si hoc deprehensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nervi musculique, intenti per ossa, contrahuntur; neque in suun cum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose vis nervis adhibetur: nam distentio nervorum, vel cancer sequitur; vel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque, si ante reposita ossa non sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum, vel aliud quoque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest; quum alteram partem dextra, alteram sinistra prehendit. Valentius membrum duobus eget, qui in diversa contendant. Si firmiores nervi sunt, ut in viris robustis, maximeque eorum feminibus et cruribus, habenis quoque, vel linteis fasciis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diversa ducenda sunt. Ubi paulo longius quam naturaliter esse debet, membrum vis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt: indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum. Involvendum duplicibus triplicibusve pannis in vino et oleo tinctis; quos linteos esse, commodius est. Fere vero fasciis sex opus est: prima brevissima, quae circa fracturam ter voluta sursum versum feratur, et quasi in cochleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuireHipp. De fract. § 4: altera dimidio longiore; eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere, priori adversa, deorsumque tendere; atque iterum ad fracturam reversa, in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has injiciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat. Ac, si qua parte os eminet, triplex ea pannus objiciendus, eodem vino et oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori adversa sit, et tertia tantum in inferiore parte, tres in superiore finiantur: quia satius est saepius circuire, quam adstringi: siquidem id, quod adstrictum est, alienatur, et cancro opportunum est. Articulum autem quam minime vincire opus est: sed, si juxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum vero membrum in diem tertium continendum est: eaque vinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa visa sit; secundo laxior; tertio jam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adjiciendaque prioribus quinta fascia est: iterumque quinto die resolvendum est, et sex fasciis involvendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotiescumque autem solvitur membrum, calida aqua fovendum est. Sed, si juxta articulum fractura est, diu instillandum vinum est, exigua parte olei adjecta; eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio solvatur, et tenuius quoque, quam ex consuetudine, id membrum fiat: quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet: tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo, si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt: deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant: et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula imponenda est. Easque omnes circa articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant; Nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant: et quum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coarctaricoartari: ac, si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donedonec duae partes ejus temporis, quo quodque os confervet, compleantur: postea levius aqua calida fovere, quia primo digeri materiam opus est, tum evocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est ungendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum, et tertio quoque die solvendum sic, ut, remota calida aqua, cetera eadem fiant; tantummodo singulae fasciae, quoties resolutae fuerint, subtrahantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi