Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

2 Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in † carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum vitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, sive capitis sive pectoris os sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est, quia vix, etiam si recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi