Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

2 Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.
2 Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi