Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 8

6 In aure quoque interdum rumpitur cartilagecartilago. Quod si incidit, antequanantequam pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum estIbid. § 40: saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda estτάχιστα μὲν ὑγιὲσ γίνεται, ἤν τισ περην διαχαυσῃ... Hipp. De artic. § 40.): deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur; et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat: tum ea leniter deliganda est; et a tertio die vapore, ut in naribus posuicap. 5, fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi