Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

4 Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi