Kitap 7
33
Gangraenam inter ungues alasque aut inguina nasci; et, Si quando medicamenta vincuntur, membrum praecidi oportereP.Aeg. VI, 84, alio loco mihi dictum estV, 26,34. Sed id quoque cum periculo summo fit; nam saepe in ipso opere vel profusione sanguinis, vel animal defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur. Ubi ad os ventum est, reducenda ab eo sana caro, et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur: dein id serrula praecidendum est, quam proxime sanae carni etiam inhaerenti: ac tum frons ossis, quam serrula exasperavit, laevandalevandus est, supraque inducenda cutis; quae sub ejusmodi curatione laxa esse debet, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in vulneribus, in quibus pus moveri debetHanc veterum librorum lectionem firmat P. Aeg. p. 338, ed. Briau: τῇ πυοποιῷ χρῆσθαι θεραπείᾳ.), praeceptum estV, 26, 16 sqq..