Kitap 7
4
4 Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transversae feruntur, quam si rectae intus tendunt.— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Ubi ad finis fistulae ventum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si corruptius ulcus est, quod interdum osse vitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus moventia.