Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

26 Calculo evulso, si valens corpus est, neque magnopere vexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur: atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne vis omnis intereat, supprimi debet: idque protinus in imbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica ejus agitatur; sic alter metus excipit, ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adjectum: sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur vesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, agglutinanda cucurbitula est et inguinibus, et coxis, et super pubem. Ubi jam satis vel evocatus est sanguinis, vel prohibitus, resupinus collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur: ac super ulcus imponendum est duplex aut triplex linteolum, aceto madens. Deinde, interpositis duabus horis, in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera vestimentis circumdata sint; manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur, et ibi diutius maneat. Ex quo multus sudor oriri solet; qui spongia subinde in facie detergendus est: finisque ejus fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perungendus, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pubem, et coxas, et inguina, et plagam ipsam, contectam eodem ante linteolo, protegat: isque subinde oleo tepido madefaciendus est; ut neque frigus ad vesicam admittat, et nervos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calefacientibus utuntur. Ea plus pondere nocent, quo vesicam urgendo vulnus irritant, quam calore proficiunt. Ergo ne vinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse. Igitur, demissis eodem modo digitis, leniter pertractanda vesica est, et discutienda si qua coierunt: quo fit, ut per vulnus postea procidant. Non alienum etiam est, oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in vesicam compellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt. Eaque facere etiam primo die convenit, si timemus ne quid intus sit: maximeque ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt: ut demittatur in solium, ut eodem modo panniculus, eodem lana superinjiciatur. Sed neque saepe, neque tamdiu in aqua calida puer habendus, quam adolescens est; infirmus, quam valens; levi, quam graviore inflammatione affectus; is, cujus corpus digeritur, quam is, cujus adstrictum est. Inter haec vero, si somnus est, et aequalis spiritus, et madens lingua, et sitis modica, et venter imus sedet, et mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto vel septimo die finitur: qua levata, solium supervacuum est: supini tantummodo vulnus aqua calida fovendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Imponenda autem medicamenta sunt pus moventia; et, si purgandum vulnus videbitur, melle linendum. Id si rodet, rosa temperabitur. Linamenta vero tum super vulnus non sunt necessaria; super medicamentum, ad id continendum, recte imponuntur. At ubi vulnus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, varia pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet, si continua vigilia est, si spiritus difficultas, si lingua arida est, si sitis vehemens, si venter imus tumet, si vulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, si ante tertium diem quaedam livida excedunt, si is aut nihil, aut tarde respondet; si vehementes dolores sunt, si post diem quintum magnae febres urgent, et fastidium cibi permanet, si cubare in ventrem jucundius est. Nihil tarmen pejus est distentione nervorum, et ante nonum diem vomitu bills. Sed quum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis; inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi