Kitap 7
26
Calculo euolso, si ualens corpus est neque magnopere uexatum, sinere oportet sanguinem fluere, quo minor inflammatio oriatur. Atque ingredi quoque eum paulum non alienum est, ut excidat, si quid intus concreti sanguinis mansit. Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet; idque protinus in inbecillioribus ab ipsa curatione faciendum est: siquidem, ut distentione neruorum periclitatur aliquis, dum uesica eius agitatur, sic alter metus excipit, [remotis medicaminibus] ne tantum sanguinis profluat, ut occidat. Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum; sub quo et sanguis fere conquiescit, et adstringitur uesica, ideoque minus inflammatur. Quod si parum proficit, adglutinanda cucurbitula est et inguinibus et coxis et super pubem. Vbi iam satis uel euocatus est sanguis uel prohibitus, resupinus is collocandus est sic, ut caput humile sit, coxae paulum excitentur; ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens. Deinde interpositis duabus horis in solium is aquae calidae resupinus demittendus est sic, ut a genibus ad umbilicum aqua teneat, cetera uestimentis circumdata sint, manibus tantummodo pedibusque nudatis, ut et minus digeratur et ibi diutius maneat: ex quo multus sudor oriri solet. Atque os spongia subinde et faciem detergendum est, finisque eius fomenti est, donec infirmando offendat. Tum multo is oleo perunguendus, inducendusque absus lanae mollis tepido oleo repletus, qui pubem et coxas et inguina et plagam ipsam—contectam †eodem ante sed linteolo—protegat; isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat. Quidam cataplasmatis calfacientibus utuntur; ea plus pondere nocent, quo uesicam urguendo uulnus inritant, quam calore proficiunt. Ergo ne uinculum quidem ullum necessarium est. Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in uesica sanguinem concretum remansisse: igitur, demissis eodem modo digitis, leuiter pertractanda uesica est, et discutienda, si qua coierunt; quo fit, ut per uulnus postea procedant. Non alienum est etiam oriculario clystere acetum nitro mixtum per plagam in uesicam conpellere: nam sic quoque discutiuntur, si qua cruenta coierunt; eaque facere etiam primo die conuenit, si timemus, ne quid intus sit, maximeque ubi ambulando id elicere inbecillitas prohibuit. Cetera eadem facienda sunt, ut demittatur in solio, ut eodem modo panniculus, eodem ulceri lana superiniciatur. Sed neque saepe neque tam diu in aqua calida puer habendus quam adulescens est, infirmus quam ualens, leui quam grauiore inflammatione adfectus, is cuius corpus digeritur quam is cuius astrictum est. Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere. Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur; qua leuata solium superuacuum est. Supini tantummodo uulnus aqua calida fouendum est, ut, si quid urinae rodit, eluatur. Inponenda autem medicamenta sunt pus mouentia, et si purgandum ulcus uidebitur, melle inlinendum: id si rodet, rosa temperabitur. Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum: nam et sebum habet ad pus mouendum et mel ad ulcus repurgandum, medullam etiam maximeque uitulinam; quod in id, ne fistula relinquatur, praecipue proficit. Linamenta uero tum super ulcus non sunt necessaria: super medicamentum ad id continendum recte inponuntur. At ubi ulcus purgatum est, puro linamento ad cicatricem perducendum est. Quibus temporibus tamen, si felix curatio non fuit, uaria pericula oriuntur. Quae praesagire protinus licet: si continua uigilia est, si spiritus difficultas; si lingua arida est, si sitis uehemens; si uenter imus tumet; si uulnus hiat, si transfluens urina id non rodit, * * * similiter ante tertium diem quaedam liuida excedunt; si is aut nihil aut tarde respondet; si uehementes dolores, si post diem quintum magnae febres urguent et fastidium cibi permanet, si cubare in uentrem iucundius est. Nihil tamen peius est distentione neruorum et ante diem nonum uomitu bilis. Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.