Kitap 7
26
Hae vero curationes in feminis quoque similes sunt, de quibus tamen parum proprie quaedam dicenda sunt. Siquidem in his, ubi parvolus calculus est, scalpellus supervacuus est, quia is urina in cervicem compellitur, quae et † in brevior quam in maribus et laxior est. Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur. At in maioribus calculis necessaria eadem curatio est. Sed virgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent. Tum virgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit; neque terreri convenit, si plus ex muliebri corpore sanguinis profluit.