Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

26 Cum uesicae uero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere uidetur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur: ad quam festinare cum praeceps sit, nullo modo conuenit. Ac neque omni tempore neque in omni aetate neque in omni uitio id experiundum est, sed solo uere, in eo corpore, quod iam nouem annos, nondum quattuordecim excessit, et si tantum mali est, ut neque medicamentis uinci possit, neque iam trahi posse uideatur, quo minus interposito aliquo spatio interemat. Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt; quae simul cum ipsa curatione proponam. Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat; ut aquam bibat. Ambulandi uero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad uesicae ceruicem descendat. Quod an inciderit, digitis quoque, sicut in curatione docebo, demissis cognoscitur. Vbi eius rei fides est, pridie is puer in ieiunio continendus, et tum loco calido curatio adhibenda; quae hoc modo ordinatur: homo praeualens et peritus in sedili alto considit; supinumque eum et auersum, super genua sua coxis eius conlocatis, conprehendit; reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet. Quod si robustius corpus eius est, qui curatur, duobus sedilibus iunctis duo ualentes insidunt, quorum et sedilia et interiora crura inter se deligantur, ne diduci possint. Tum is super duorum genua eodem modo collocatur; atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit. Siue autem unus, siue duo continent, super umeros eius suis pectoribus incumbunt. Ex quibus euenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa uesica ex facili calculus capi possit. Praeter haec etiamnum a lateribus duo ualentes obiciantur, qui circumstantes labare uel unum uel duos, qui puerum continent, non sinunt. Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit; dextraeque digitos super imum abdomen leuiter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum uehementer concurrerint, uesicam laedant. Neque uero festinanter in hac re, ut in plerisque, agendum est, sed ita, ut quam maxime id tuto fiat: nam laesa uesica neruorum distentiones cum periculo mortis excitat. Ac primum circa ceruicem quaeritur calculus, ubi repertus minore negotio expellitur. Et ideo dixi ne curandum quidem, nisi cum hoc indiciis suis cognitum est. Si uero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam uesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur. Atque ubi repertus calculus, qui necesse est in manus incidat, eo curiosius deducitur, quo minor leuiorque est, ne effugiat. [id est ne saepius agitanda uesica sit.] Ergo ultra calculum dextra semper manus eius se opponit, sinistrae digiti deorsum eum conpellunt, donec ad ceruicem peruenitur: in quam, si oblongus est, sic compellendus est, ut pronus exeat; si planus, sic ut transuersus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, euadat. In rotundo nihil interesse ex ipsa figura patet, nisi si leuior altera parte est, ut ea antecedat. Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus: paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit. Nam qui metu fistulae, quam illo loco rhyada Graeci uocant, parum patefaciunt, maiore eodem periculo reuoluuntur, quia calculus iter, cum ui promitur, facit, nisi accipit; idque etiam perniciosius est, si figura quoque calculi uel aspritudo aliquid eo contulit. Ex quo et sanguinis profusio et distentio neruorum fieri potest. Quae si quis euasit, multo tamen patentiorem fistulam habiturus est rupta ceruice, quam habuisset incisa. Cum uero ea patefacta est, in conspectum calculus uenit; in cuius colore nullum discrimen est. Ipse si exiguus est, digitis ab altera parte propelli, ab altera protrahi potest. Si maior, iniciendus a superiore ei parte uncus est eius rei causa factus. Is est ad extremum tenuis, in semicirculi speciem retusae latitudinis, ab exteriore parte leuis, qua corpori iungitur, ab interiore asper, qua calculum adtingit isque longior potius esse debet: nam breuis extrahendi uim non habet. Vbi iniectus est, in utrumque latus inclinandus est, ut appareat calculus si teneatur; quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur. Idque eo nomine opus est, ne, cum adduci uncus coeperit, calculus intus effugiat, hic in oram uulneris incidat eamque conuulneret: in qua re quod periculum esset, iam supra posui. Vbi satis teneri calculum patet, eodem paene momento triplex motus adhibendus est: in utrumque latus, deinde extra, sic tamen id leniter ut fiat paulumque primo calculus adtrahatur. Quo facto, attollendus uncus extremus est, uti intus magis maneat faciliusque illum producat. Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus. Haec est simplicissima curatio. Sed uarietas rerum quasdam etiamnum animaduersiones desiderat. Sunt enim quidam non asperi tantummodo sed spinossi quoque calculi, qui per se quidem delapsi in ceruicem sine ullo periculo eximuntur. In uesica uero non tuto uel hi conquiruntur uel adtrahuntur, quoniam ubi illam conuulnerarunt, ex distentione neruorum mortem maturant; multoque magis, si spina aliqua uesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicauit. Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in ceruice calculum esse; eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum; maximeque sub his digitis quoque experiundum est, neque adhibenda manus, nisi id constitit. Ac tum quoque leniter intus digiti obiciendi, ne ualenter promouendo conuolnerent; tum incidendum. Multi hic quoque scalpello usi sunt. Meges quoniam is infirmior est potestque in aliqua prominentia incidere, incisoque super illa corpore qua cauum subest, non secare, sed relinquere quod iterum incidi necesse sit, ferramentum fecit rectum, in summa parte labrosum, in ima semicirculatum acutumque. Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret. Quo consequebatur, ut semel quantum satis esset, aperiret. Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi