Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

25 Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
25 Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi