Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

18 Venio autem ad ea, quae naturalibus partibus circa testiculos oriri solent: quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt, et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur. Dependent vero ab inguinibus per singulos nervos, quos χρεμαστῆρασ Graeci nominant: cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, nervosa, sine sanguine, alba, quae ἐλυτροειδήσ a Graecis nominatur. Super eam valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret: δαρτόν Graeci vocant. Multae deinde membranulae venas et arterias, eosque nervos comprehendunt; atque inter duas quoque tunicas superioribus partibus leves parvulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo et velamenta et auxilia sunt. Communis deinde utrique, omnibusque interioribus sinus est, qui jam conspicitur a nobis: ὄχεον Graeci, scrotum nostri vocant. Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est. Sub hoc igitur plura vitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum vel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; vel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit: tum pondere eo devolvitur aut omentum, aut etiam intestinum: idque ibi reperta via, paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nisum, subinde nervosas tunicas, et ob id ejus rei patientes, diducit. et ἐπιπλοχήλην Graeci vocant: apud nos indecorum, sed commune his, herniae nomen est. Deinde si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, sive inedia fuit, sive corpus huc illucve conversum, aut alio quo modo collocatum est: itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit, tactu vero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit; estque fere sine dolore, et quum conquiescit aliquis aut jacet, interdum ex toto desidit, interdum sic dividitur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant: at clamore, to et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum, et tactu laeve: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguen revertitur; dimissumque, iterum cum quodam quasi murmure devolvitur. Et id quidem in levioribus malis evenit. Nonnumquam autem stercore accepto vastius tumet, retroque compelli non potest: adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini: nonnumquam stomachus quoque affectus primum rufam bilem per os reddit, deinde viridem, quibusdam etiam nigram. Integris vero membranis interdum eam partem humor distringit. Atque ejus quoque species duae sunt. Nam vel inter tunicas is increscit, vel in membranis quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae occalluerunt. Ac ne ei quidem humori, qui inter tunicas est, una sedes est. Nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quidquid est, ὑδροχήλην appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine, quo priora, habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria; communia, quibus humor deprehenditur; propria, quibus locus. Humorem subesse discimus, si tumor est, numquam ex toto se remittens, sed interdum levior aut propter famem, aut propter febriculam, maximeque in pueris: isque mollis est, si non nimius humor subest; at si is vehemente increvit, renititur sicut uter repletus et arcte adstrictus: venae quoque in scroto inflantur; et, si digito pressimus, cedit humor, circumfluensque id, quod non premitur, attollit, et tamquam in vitro cornuve per scrotum apparet; isque, quantum in ipso est, sine dolore est. Sedes autem ejus sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, quum digitis duobus pressimus, paulatim humor inter eos revertens subit: scrotum albidius est si ducitur,aut nihil, aut parvulum intenditur: testiculus ea parte neque visu, neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi