Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

17 17 Interdum tamen vel ex ictu aliquo vel retento diutius spiritu vel sub gravi fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe evenire consuevit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut ne satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.— Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque devinciunt, quemadmodum et in umbilico (14.5) et in uva (7.11) positum est, ut quicquid super vinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo servandum esse iam posui (2.6), et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, qui quod vetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra (16.3 seqq.) conprehensa sunt.
17 Praeter haec evenit, ut in quorundam ventribus varices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consuevit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo (31) differo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi