Kitap 7
12
Lingua vero quibusdam cum subjecta parte a primo natali die juncta est; qui ob id ne loqui quidem possuntP. Aeg. VI, 29. Horum extrema lingua vulsella prehendenda est; sub eaque membrana incidenda: magna cura habita, ne venae, quae juxta sunt, violentur, et profusione sanguinis noceant. Reliqua curatio vulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem, ubi consanuerunt, loquuntur. Ego autem cognovi qui, succisa lingua, quum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consequutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.
12
Sub lingua quoque interdum aliquid absceditgrenouillette; quod fere consistit in tunica, doloresque magnos movet. Quod, si exiguum est, incidi semel satis est: si majus, summa cutis usque ad tunicam excidenda est, deinde utrimque orae hamulis excipiendae, et tunica undique circumdata liberanda est: magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua major vena incidatur.
12
Labra autem saepe finduntur; eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt: si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere, quod spathae simile, quasi transcurrere, non imprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.