Kitap 7
12
Lingua vero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die vincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio vulneris in prioribus (2) posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognovi, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi convenit.
12
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos movet.— Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior vena incidatur.
12
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibeatur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si vero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt (8).