Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

12 Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, ἀντιάδεσ autem a Graecis appellantur, quum sub levi tunica sint, oportet digito circumradere et evellere: si ne sic quidem resolvuntur, hamulo excipere, et scalpello excidere: tum os aceto eluere, et illinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimaturcf. p. 256, 1. 32; et P. Aeg. VI, 30.
12 UvaP. Aeg. VI, 31, si cum inflammatione descendit, dolorique est, et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sangiiinemsanguinem effundere: itaque melius est iis uti, quae alias proposita suntVI, 14. Si vero inflammatio quidem nulla est, nihilo minus autem ea ultra justum modum a pituita deducta est, et tenuis, acuta, alba est, praecidi debet: itemque, si ima, livida et crassa; summa tenuis est. Neque quidquam commodius est, quam vulsella prehendere, sub eaque, quod volumus, excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur: quum liceat tantum infra vulsellamvolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uva est, quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsillis proxime posui (§ 2).

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi