Kitap 7
10
Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Vbi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.
11
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.