Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

7 De pituitae quoque tenuis cursu, qui oculos infestat, quatenus medicamentis agendum est, jam explicuicf. VI, 6. Nunc ad ea veniam, quae curationem manus postulant. Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper humore tenui madere: quae res aspritudinem continuat, ex levibus momentis inflammationes et lippitudines excitat, totam denique vitam hominis infestat. Idque in quibusdam nulla ope adjuvari potest, in quibusdam sanabile est. Quod primum discrimen nosse oportet, ut alteris succurratur, alteris manus non injiciatur. Ac primum supervacua curatio est in iis, qui ab infantibus id vitium habent; quia necessario mansurum est usque mortis diem. Deinde non necessaria etiam in iis, quibus non multa, sed acris pituita est: siquidem manu nihil adjuvantur; medicamentis, et victus ratione, quae crassiorem pituitam reddit, ad sanitatem perveniunt. Lata etiam capita vix medicinae patent. Tum interest, venae pituitam mittant, quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam. Superiores fere per tempora oculos rigant; inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt. Potest autem adhiberi remedium iis, quae supra os fluunt; non potest iis, quae sub osseId est, per eas venas quae sunt inter membranas cerebri, et calvariam; ut explicat Morgagnus.). Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit: quia levata altera parte, nihilo minus altera infestat. Quid sit autem, hac ratione cognoscitur. Raso capite ea medicamenta, quibus in lippitudine pituita suspenditur, a superciliis usque ad verticem illini debent: si sicci oculi esse coeperunt, apparet per eas venas, quae sub cute sunt, irrigari: si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere: si est humor, sed levior, duplex vitium est. Plurimi tamen ex laborantibus reperiuntur, quos superiores venae exerceant; ideoque pluribus etiam opitulari licet. Idque non in Graecia tantummodo, sed in aliis quoque gentibus celebre est: adeo ut nulla medicinae pars magis per nationes quasque exposita sitP. Aeg. VI, 6. Reperti in Graecia sunt, qui novem lineis cutem capitis inciderent: duabus in occipitio rectis, una super eas transversa: dein duabus super aures, una inter eas item transversa: tribus inter verticem et frontem rectis. Reperti sunt, qui a vertice rectas eas lineas ad tempora deducerent; cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret. Quidam etiam atramento duas lineas duxerunt a media aure ad mediam alteram aurem, deinde a naribus ad verticem: tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt; et post, sanguine effuso, os ibidem adusserunt. Nihilo minus autem et in temporibus, et inter frontem atque verticem eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt. Frequens curatio est, venas in temporibus adurere: quae fere quidem in ejusmodi malo tument; sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, cervix ante modice deliganda est: tenuibusque ferramentis, et retusis venae adurendae; done in oculis pituitae cursus conquiescat. Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae humor ferebatur. Valentior tamen medicina est, ubi tenues conditaeque venae sunt, ideoque legi non possunt, eodem modo cervice deligata, retentoque ab ipso spiritu, quo magis venae prodeant, atramento notare eas contra tempora, et inter verticem ac frontem: deinde cervice resoluta, qua notae sunt, venas incidere, et sanguinem mittere: ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere: contra tempora quidem timide, ne subjecti musculi, qui maxillas tenent, sentiant: inter frontem vero et verticem vehementer, ut squama ab osse secedat. Efficacior tamen etiamnum est Afrorum curatio, qui verticem usque ad os adurunt sic, ut squamam remittat. Sed nihil melius est, quam quod in Gallia quoque Comata fit, ubi venas in temporibus et in superiore capitis parte legunt. Adusta quo modo ocuranda sint, jam explicui. Nunc illud adjicio; neque ut crustae decidant, neque ut ulcus impleatur, adustis venis, esse properandum; ne vel sanguis erumpat, vel cito pus supprimatur: quum per hoc siccescere eas partes opus sit; per illud exhauriri opus non sit; si quando tamen sanguis eruperit, infrianda medicamenta esse, quae sic sanguinem supprimant, ne adurant. Quemadmodum autem venae legendae sint, quidque lectis his faciendum sit, quum venero ad crurum varices, dicamcap. 31.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi