Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

7 Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui; isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit. Vitiique eius plures species sunt; quaedam sanabiles, quaedam quae curationem non admittunt. Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem uero habet marinae aquae uel ferri nitentis et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest. Si magna est, si nigra pars oculi, amissa naturali figura, in aliam uertit, si suffusioni color caeruleus est aut auri similis, si labat et hac atque illac mouetur, uix umquam succurritur. Fere uero peior est, quom ex grauiore morbo, maioribus capitis doloribus uel ictu uehementiore orta est. Neque idonea curationi senilis aetas est, quae sine eo uitio tamen aciem hebetem habet: at ne puerilis quidem, sed inter haec media. Oculus quoque curationi neque exiguus neque concauus satis oportunus est. Atque ipsius suffusionis quaedam maturitas est: expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur. Ante curationem autem modico uti cibo, bibere aquam triduo debet, pridie ab omnibus abstinere. Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius; a posteriore parte caput eius, qui curabitur, minister contineat, ut inmobile id praestet: nam leui motu eripi acies in perpetuum potest. Quin etiam ipse oculus, qui curabitur, inmobilior faciendus est, super alterum lana inposita deligata: curari uero sinister oculus dextra manu, dexter sinistra debet. Tum acus admouenda est, sic acuta, ut foret, non nimium tenuis; eaque demittenda sed recta est per summas duas tunicas medio loco inter oculi nigrum et angulum tempori propiorem, e regione mediae suffusionis sic, ne qua uena laedatur. Neque tamen timide demittenda est, quia inani loco excipitur; ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur. Vbi eo uentum est, inclinanda acus ad ipsam suffusionem leuiterque ibi uerti et paulatim eam deducere infra regionem pupillae debet; ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut inferiori parti insidat. Si haesit, curatio expleta est: si subinde redit, eadem acu concidenda et in plures partes dissipanda est, quae singulae et facilius conduntur et minus late officiunt. Postea educenda recta acus est; inponendumque lana molli exceptum oui album, et supra, quod inflammationem coerceat; atque ita deuinciendum. Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus; cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent; deinde inflammatione finita, tali, qualis in uulneribus propositus est; quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi