Kitap 7
7
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt. In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus, sive laxatis; et similis figura acino fit: unde id σταφύλωμα Graeci vocantP. Aeg. VI, 19. Curatio duplex est: altera, ad ipsas radices per medium transsuere acu duo lina ducente; deinde alterius lini duo capita ex superiore parte, alterius ex inferiore adstringere inter se; quae paulatim secando id excidunt: altera in summa parte ejus ad lenticulae magnitudinem excidere: deinde spodium aut cadmiam infriare. Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et imponendum; posteaque vapore aquae calidae fovendus oculus, et lenibus medicamentis inungendus est.
7
Clavi autem vocantur callosa in albo oculi tubercula; quibus nomen a figurae similitudine est. Hos ad imam radicem perforare acu commodissimum est, infraque eam excidere, deinde lenibus medicamentis inungere.