Kitap 7
7
Nonnumquam autem nimium sub hac curatione excisa cute evenit, ut oculus non tegatur; idque interdum etiam alia de causa fit: lagopthalmus Graeci appellant. In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest; si exiguum, mederi licet.— Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus. Altitudo esse plagae usque ad cartilaginem debet ipsa illa nihil laesa: nam si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest. Cute igitur tantum diducta fit, ut paulum in ima oculi ora descendat hiante scilicet super plaga; in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet; quae ubi eum locum inplevit, postea recte oculus operitur.
7
Ut superioris autem palpebrae vitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi. Atque id quoque evenit interdum ex simili vitio curationis, interdum etiam senectute: ectropion Graeci nomin-ant.— Si ex mala curatione est, eadem ratio medicinae est, quae supra (9) posita est; plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt: si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum: a quarto die vapore aquae calidae fovendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.