Kitap 7
7
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat: aegilopa Graeci uocant. Idque adsidue male habet oculum; nonnumquam etiam exesso osse usque nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet, ubi intentae uenae et arquatae sunt, color pallet, cutis dura est et leui tactu inritatur, inflammationemque in eas partes, quae coniunctae sunt, euocat. —Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum: neque enim sanescunt. At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo uersari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Sed hamulo summum eius foraminis excipiendum; deinde totum id cauum, sicut in fistulis dixi, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; uehementiusque si iam carie uexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia inponunt, ut atramentum sutorium uel chalcitidem uel aeruginem rasam; quod et tardius et non idem facit. Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.