Kitap 7
7
Etiamnum in angulo qui naribus proprior est, ex aliquo vitio quasi parva fistula aperitur, per quam pituita assidue destillat: αἰγίλωπα Graeci vocantP. Aeg. VI, 22. Idque assidue male habet oculum: nonnumquam etiam, exeso osse, usque ad nares penetrat. Atque interdum naturam carcinomatis habet; ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat. Ex his eos, qui quasi carcinoma habent, curare periculosum est: nam mortem quoque ea res maturat; eos vero, quibus ad nares tendit, supervacuum: neque enim sanescunt. At, quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio; cum eo, ne ignotum sit esse difficilem: quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est; quoniam perangustum est, in quo versari manus possit. Recenti tamen re mederi facilius est. Ergo hamulo summum ejus foraminis excipiendum; deinde totum id cavum, sicut in fistulis dixicap. 4, usque ad os excidendum; oculoque et ceteris junctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est; vehementiusque, si jam carie vexatum est, quo crassior squama abscedat. Quidam adurentia imponunt, ut atramentum sutorium, vel chalcitidem, vel aeruginem rasam: quod et tardius et non idem facit. Osse adusto, curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.