Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

pr Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex uagitibus alterius adfectus oriatur.
pr Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi