Kitap 7
7
Ex curatione vero unguis, ut dixi, vitia nascuntur, quae ipsa aliis quoque de causis oriri solent. Interdum enim fit in angulo, parum ungue exciso, vel aliter, tuberculum, quod palpebras parum diduci patitur: ἐγχανθίσ graece nominaturP. Aeg. VI, 17. Excipi hamulo, et circumcidi debet; hic quoque diligenter temperata manu, ne quid ex ipso angulo abscindat. Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio; inque eum angulum, diductis palpebris, inserendum, supraque eodem modo deligandum: proximisque diebus similiter nutriendum; tantum ut primis aqua egelida, vel etiam frigida foveatur.