Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 7

7 Sed ut haec neque genere uiti neque ratione curationis inter se multum distant, sic in oculis, quae manum postulant, et ipsa diuersa sunt et aliter aliterque curantur. Igitur in superioribus palpebris uesicae nasci solent pingues grauesque, quae uix attollere oculos sinunt, leuesque pituitae cursus sed adsiduos in oculis mouent: fere uero in pueris nascuntur. —Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur; ubi locus ei patefactus est, ipsa prorumpit. Tum digitis eam adprehendere oportet et euellere; facile autem sequitur. Dein superinungui collyrio debet ex is aliquo, quo lippientes oculi superinunguntur; paucissimisque diebus cicatricula inducitur. Molestius est, ubi incisa uesica est: effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi. Si forte id incidit, eorum aliquid inponendum est, quae puri mouendo sunt.
7 In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum paruulum nascitur, quod a similitudine hordei a Graecis crithe nominatur. Tunica quiddam, quod difficulter maturescit, conprehensum est; id uel calido pane uel cera subinde calfacta foueri oportet sic, ne nimius is calor sit sed facile ea parte sustineatur: hac enim ratione saepe discutitur, interdum concoquitur. Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi; eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi