Kitap 7
5
Latum uero telum si conditum est, ab altera parte educi non expedit, ne ingenti uulneri ipsi quoque ingens uulnus adiciamus. Euellendum est ergo genere quodam ferramenti, quod Diocleum cyathiscum Graeci uocant, quoniam auctorem Dioclen habet; quem inter priscos maximosque medicos fuisse iam posui. Lammina uel ferrea uel aenea etiam ab altero capite duo utrimque deorsum conuersos uncos habet; ab altero duplicata lateribus, leuiterque extrema in eam partem inclinata, qua sinuata est, insuper ibi etiam perforata est. Haec iuxta telum transuersa demittitur; deinde ubi ad imum mucronem uentum est, paulum torquetur, ut telum foramine suo excipiat. Cum in cauo mucro est, ilico digiti subiecti partis alterius uncis simul et ferramentum id extrahunt et telum.