Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam cythioncycnon, quidam a cinereo colore τέφριον appellant: Amyli, tragacanthae, acaciae succi, gummis, singulorum p. )-(. I. papaveris lacrimae p. )-(. II. cerussae elotae p. )-(. IV. spumae argenti elotae p. )-(. VIII. quae aeque ex aqua pluviatili conteruntur.
6 Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse composuerat: trygodes nominabat: Castorei p. )-(. z z. lycii, nardi, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. croci, myrrhae, aloes, singulorum p. )-(. IV. aeris combusti p. )-(. VIII. cadmiae et stibis, singulorum p. )-(. XII. acaciae succi p. )-(. XXVI. gummi tantumdem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi