Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Cleonis nobile admodum: papaueris lacrimae frictae P. #1108 I; croci P. #1108 #1109; cummis P. #1108 I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem ualentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. #1108 I; croci P. #1108 II; spodii P. #1108 IIII; plumbi eloti et combusti P. #1108 VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. #1108 #1110; aloes P. #1108 #1109; croci P. #1108 I; murrae P. #1108 II; Lyci P. #1108 III; cadmiae curatae P. #1108 VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. #1108 XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur. Theodotus uero huic compositioni adiecit papaueris lacrimae combustae P. #1108 #1110; aeris combusti et eloti P. #1108 II; nucleos palmularum combustos P. #1108 X; cummis P. #1108 XII.
6 At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. #1108 I; Lyci P. #1108 #1109; papaueris lacrimae tantundem; murrae P. #1108 II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. #1108 III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. #1108 VIII; cummis P. #1108 XVIII; acaciae suci P. #1108 XX; stibis tantundem; quibus aqua pluuiatilis adicitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi