Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

6 Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur. Ego nobilissima exequar.
6 Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae conbustae P. #1108 II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
6 Dionysi uero collyrium est: papaueris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. #1108 I #1109; turis combusti, cummis, singulorum P. #1108 S; spodii P. #1108 IIII.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi