Kitap 6
18
Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem seruari debent, quae proxime scripta sunt: isdem etiam ouis recte tuberculum id fouetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua uerbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex uino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum uel Cotonium malum, uel malicori ex uino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesypo ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: turis P. #1108 I; aluminis scissilis P. #1108 II; cerussae P. #1108 III; spumae argenti P. #1108 V; quibus, dum teruntur, inuicem rosa et uinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad uentrem datis, posteriore parte in eas adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa aluum inter se nouissime deligantur. Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P. #1108 I; murrae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; turis P. #1108 XII; stibis, papaueris lacrimae, acaciae, singulorum P. #1108 XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi, renouant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam uehementer adurentia. Vbi consumptus est tumor, ad medicamenta lenia transeundum est.