Kitap 6
16
16 Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri parotides solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat, animadversionem tantummodo hanc habet necessariam: quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si adversa valetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.
17
17 Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, alvus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. I; cerussae elotae P. VI; plumbi eloti P. VIII; ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut vitentur omnia inflantia.