Kitap 6
11
Ulcera autem oris, si cum inflammatione sunt, et parum pura ac rubicunda sunt, optime iis medicamentis curantur, quae supra posita ex malis puniciscf. p. 246, 1. 19 fiunt: continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adjectum. Utendum ambulationibus, et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis humor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est: prodestque assumtum purum vinum, pleniorque cibus, dum acribus vacet: inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae immaturae sit adjectum. Si jam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt eae compositiones, quas Graeci ἀνθηράσ nominant. Junci quadrati, myrrhae, sandarachae, aluminis, pares portiones: aut croci, myrrhae, singulorum p. )-(. II. iridis p. )-(. I. aluminis scissilis, sandarachae, singulorum p. )-(. iV. junci quadrati p. )-(. VIII. aut gallae, myrrhae, singulorum p. )-(. I. aluminis scissilis p. )-(. II. rosae foliorum p. )-(. IV. Quidam autem croci p. )-(. z. aluminis scissilis, myrrhae, singulorum p. )-(. I. sandarachae p. )-(. II. junci quadrati p. )-(. IV. miscent. Priora arida insperguntur; hoc cum melle illinitur; neque ulceribus tantum, sed etiam tonsillis.