Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

12 12 Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis (11, 1.2) exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est.
13 13 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contritot perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combustio, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi