Kitap 6
8
Nares vero exulceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto. Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma; quum quodlibet horum aliquis conterit, eique, dum teritur, invicem vinum et oleum murteum adjicit, donedonec mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt, pluresque crustas et odorem foedum habent; quod genus Graeci ὄζαιναν appellant; sciri quidem debet vix ei malo posse succurri: nihilo minus tamen haec tentari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur; multa calida aqua perfundatur; multa item ambulatio sit; cibus modicus, neque acer, neque valentissimus; tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebinthinae conjiciatur, quod specillo quoque involuto lana fit; attrahaturque spiritu is succus, donec in ore gustus ejus sentiatur; sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternutamenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subjiciendus est: deinde adhibendum aut lycium ex vino dilutum, aut amurca, aut omphacium, aut mentae, aut marrubii succus; aut atramentum sutorium, quod candens factum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic, ut horum cuilibet mel adjiciatur: cujus in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars major. Involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tingendum, eoque ulcera implenda sunt. rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et ver bis die; per aestatem et autumnum ter die fieri debet.