Thesauros Edebiyat technical De Medicina

De Medicina

De Medicina Celsus, Aulus Cornelius

Kitap 6

3 Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύχωσισ a Graecis nominatur. Caro excrescit: et id quidem generale est. Sub eo vero duae species sunt. Alterum ulcus durum et rotundum est: alterum humidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit: ex humido plus, et mali odoris. Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba; id vero, quod humidum, praecipue in capillo. Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum. Terra quoque eretria ex aceto liquata recte illinitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi